- MISSICIUS
- MISSICIUSin veteri Inscr. TRIB. LEG. XI. AUG. ET. MISSICIUS. LEG. VI. AUG. veteranus miles est et honestâ missione missus; idem proin cum Milit ari, de qua vocesupra. Glossae Basilic. Μισσίκιος, παλαιὸς ςτρατιώτης ἀπολυθεὶς. Sic. Missicius Praetorianus, apud Sueton. in Neron. c. 4. Equô antem odore ab iecti cadaveris in via consternatô, detecta facie agnitus est a quodam Missicio Praetoriano, et salutatus, est veteranus Praetorii seu a Militia Praetoriana missus. Vide Salmas. Not. ad Trebellium Pollionem in XXX. Tyrannis, in Vita Victorini. c. 6. Occurrit vox apud Martialem quoque l. 3. Epigr. 91. in ipso lemmate. De Misitio, ubi Missicium legendum nec proin proprium. sed commune vocabulum esse, docet Gronov. Incipit. Epigramma.Cum peteret patria Missicius arva Ravennae,Semiviro Cybeles cum grege iunxit iter etc.MISSILIA a mittendo, variarum rerum donaria dicta sunt. quae in perpetuam memoriam et liberalitatis causâ spargere olim solebant, populo colligenda, in Ludis. Consules primum Romani, dein Imperatores. Quibusdam eadem cum Tesseris, sed male: cum Missilia rem ipsam spargerent ac mitterent; Tesserae vero promitterent. Ita non lacerabatur rapientium manibus absens avis et implebat sinus securos, ut Martial. loquitur Epigt. 78. l. 8. Quae autem mitti solerent, notat Poeta hic. ubi de Missilibus ludorum Stellae, qui praeter triumphum Domitiani carmine celebratum, etiam Ludos in Principis honorem et victoriae memoriam dederat. agit, carm. praefatô.Non illi satis est turbatô sordidus auroHermus, et Hesperiô qui sonat ore Tagus.Omnis habet sua dona dies, nec linea divesCessat, et in populum multa rapina cadit.In quae verba sic Salmasius: Missilia, inquit, ludorum Stellae commendat Poeta, quorum magnisicentiam describens ait, non illi satis fuisse aurea dona in populum spargere; sed etiam margaritas misisse, que aurô pretiosiores. Qui ergo hîc non videt, Lineam divitem, tc genere missilium fuisse, quae in ludis Stellae populo sparsa sunt? Gemmas et margaritas in illis Missilibus spargi solitas ostendit Suetonius. Ergo per Lineam divitem inteliigi debere certum est, margaritarum lineam, etc. Vide quoque Turnebum Adversar. l. 29. c. 9. Graeci Υ῾πάτια, quod in processibus publicis ludisque, (de quibus dictum) in populum sparsa a Consulibus, quo de ritu diximus supra, in Consulatum edere. Mittebantur autem praeter dicta. nummiaurei, argentei, aerei, bellaria, minuta animalia et coetera id genus. Primus Heliogabalus, in Consulatusuo, boves opimos, cervos, camelos, asinos et coetera herbatica animalia populo diripienda obiecit. Quod enim Neronem fecisse, tradit Sueton. c. 11. Sparsa et populo missilia omnium rerum per omnes dies singula quottidie milia. avium cuiuscumque generis multiplex penus, tesserae frumentariae, vestis, aurum, argentum, gemmae, margaritae, tabulae pictae, mancipia, iumenta, atque etiam mansuetae ferae, novissimenaves, insulae, agri; de tesseris solum accipiendum, quae spargebantur, non ipsis animalibus ad diripiendum datis. Nempe spectandae quidem ferae populo exhibebantur; mox tesserae iaciebantur in populum, earum ferarum nominibus in scriptae, quae in spectaculo exhibitaefuerant. Quaspostquam rapuêre populares, singulis dein dabatur in manum, quod tessera rapta cuique adsignabat, siveillud animalesset, sive mancipuim, sive vestis, sive aliud quid. Martial. l. 8. Epigr. 78.Nunc veniunt subitis lasciva numismata nimbis:Nunc dat spectat as tessera larga feras.At Heliogabalum, ipsos boves, camelos, asinos et cervos populo diripiendos obiecisse, narrat Lamprid. c. 8. unde Venatio Direptionis manavit, cuius meminit Vopisc. in Probo c. 19. quam et Silvam (vide ibi) vocârunt. Sub novis postea Imperatorib. h. e. a Constantini M. temporibus, usque ad Iustinianum, mulla alia in usu ac more manserunt missilia aut sparsiones Consulares, quam aveorum, argenteorum et aereorum numismatum, direptione venationeque sitiusmodi ludicrâ penitus sublatâ. Vide Salmas. ad d. l. Iustinianus dein, ne Consules aureos argenteosque nummos spargerent, vetuit, solum iis sparsiones facere permittens, εν μιλιαρησίοις (quae erant monetae argenteae minutiores) τε καὶ μήλοις, καὶ καυκίοις, καὶ τετραγώνοις συμμέτροις, καὶ τοῖς τοιούτοις, Novell. 105. c. 2 §. 3. de quibus num morum generibus, vide Car. du Fresne Dissertat de inferioris aevi Numism. num. 98. Donec et aeris sparsionem sustulit Marcianus Augustus, qui, apud Marcellinum Com. suis statuit edictis, ut hi, qui Consales sieri cupiebant, nihil aer is in popalum spargerens. Sedstatutam peeuniam ad repar andum Urbis aquaeductum dependerent, etc. Spargebantur autem Missilia e gradibus theatri seu Augusteonis, uti dictum supra. De Tesseris autem, suôlocô. Vide quoque voce Epicombia. item Globuli. Alia erant, quae Graecis προχύται dicebantur, Missilia videlicet florum et fructuum; quae ia ci solita erant a populo faustis acclamationibus Principem salutante: quod et victori in certaminibus consuetum, Φυλλοβολεῖν, i. e. Foliis floribusque accumulare Virgilio l. 6. Aen. v. 884. dicitur. Plut. Dione: Καὶ καθ᾿ οὓς γένοντο, προχύταις τεβαλλόντων, Interpr. quocumque accesserat missos flores frugesque spargebant. Vide supra ubi de Coniectu florum. Sed et Missilia in bello apud Plinium aliosque tela sunt, quae manu velmachinis emissa, etiam nocent, Graece τηλεβόλα, De quibus olim inter Chalcidenses et Eretrienses, manente bellô, convensse, μὴ χρῆςθαι τηλεβόλοις. Ne missilibus uterentur, legimus apud Strabonem l. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.